The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 30 › Psalmorum 30:12

Psalmorum 30:12

Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. + 30.12 Super omnes inimicos meos. ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis, parentibus, vel jam credituris; et notis, familiaribus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To the end that my glory may sing praise to thee, and not be silent. O LORD my God, I will give thanks unto thee for ever.

In Context

11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1

13Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum: + 30.13 Qui videbant me foras. HIER. Foras, Christum, id est, qui hominem purum putabant. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. CASS. Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. Vas perditum, mortuus Jesus abjiciendus putatur. 1

Read all of Psalmorum 30

Cross References

Esther 8:16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

Psalms 13:6Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. + 13.6 Consilium inopis. CASS. Invectio in Judæos, etc., usque ad, id est, de Judæis procedens, etc. 1

Psalms 44:8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. + 44.8 Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. 1

Psalms 71:14Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. + 71.14 Ex usuris. AUG. Usuræ, peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, ex usuris, de futuro, id est, pœnis æternis; et iniquitate, id est, peccato ipso, pro quo pœna debebatur. Nomen. Christianum. Coram illo. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt. 1

Psalms 145:2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, + 145.2 Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu. 1

Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 30:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 30:11Psalmorum 30Psalmorum 30:13 →