Psalmorum 30:3
Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: + 30.3 Accelera. ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Esto mihi. Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. 1
Cross References
Job 33:19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Psalms 16:10adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. + 16.10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. 1
Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David. + 40.1 In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 1
Psalms 71:20Defecerunt laudes David, filii Jesse. + 71.20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.
Isaiah 38:16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.