The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 30 › Psalmorum 30:7

Psalmorum 30:7

Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

LORD, by thy favour thou hast made my mountain to stand strong: thou didst hide thy face, and I was troubled.

In Context

6In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. + 30.6 In manus. CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. In manus. Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse. 1

8Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. + 30.8 Ego autem, in Domino, etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et lætabor. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. Humilitatem meam. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus. AUG. Necessitates sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie. 1

Read all of Psalmorum 30

Cross References

1 Chronicles 17:26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.

Job 30:26Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. + 30.26 Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Præstolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.

Psalms 10:1In finem. Psalmus David. + 10.1 In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis. 1

Psalms 40:2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. + 40.2 Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 1

Psalms 89:17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.] + 89.17 Splendor Domini Dei nostri super nos, et operamini. HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 30:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 30:6Psalmorum 30Psalmorum 30:8 →