Psalmorum 30:8
Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. + 30.8 Ego autem, in Domino, etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et lætabor. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. Humilitatem meam. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus. AUG. Necessitates sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I cried to thee, O LORD; and unto the LORD I made supplication.
In Context
7Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. 1
Cross References
Psalms 34:6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 1
Psalms 130:1Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. + 130.1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus. 1
Philippians 4:6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. + 4.6 Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.