The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 31 › Psalmorum 31:2

Psalmorum 31:2

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. + 31.2 Beatus vir. HIERON. Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad pœnam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic. Beatus: quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bow down thine ear to me; deliver me speedily: be thou my strong rock, for an house of defence to save me.

In Context

1Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. + 31.1 Intellectus David. AUG. Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus Rom. 4.. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. CASS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat. Beati quorum remissæ sunt, etc. AUG. Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. Iniquitates. Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. HIERON. Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum. 1

3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. + 31.3 Tacui. AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Beatus cui non imputavit. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui, etc. AUG. Vel, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die: dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. Dum clamarem tota die, etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua. Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum, etc. 1

Read all of Psalmorum 31

Cross References

Deuteronomy 32:31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.

Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.

Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1

Psalms 79:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. + 79.1 Intellectus pro his qui commutabuntur. AUG. In melius, etc., usque ad testimonium perfidiæ. Asaph. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 31:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 31:1Psalmorum 31Psalmorum 31:3 →