Psalmorum 31:3
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. + 31.3 Tacui. AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Beatus cui non imputavit. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui, etc. AUG. Vel, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die: dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. Dum clamarem tota die, etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua. Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thou art my rock and my fortress; therefore for thy name’s sake lead me, and guide me.
In Context
Cross References
Joshua 7:9Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Nehemiah 9:19tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Psalms 23:2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. + 23.2 Et super flumina. AUG. Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in sæculum; et eos etiam superat Ecclesia, quæ victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur. 1
Psalms 25:9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: + 25.9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico. 1
Psalms 43:3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 1
Psalms 79:9Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. + 79.9 Vineam. CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto. Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti. 1