The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 31 › Psalmorum 31:6

Psalmorum 31:6

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. + 31.6 Pro hac orabit. ID. Diapsalma. pœnitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variæ sectæ respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. Pro hac. Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. Tempore, etc. Tempus est gratiæ, lex premens, convincens reos, cœgit clamare, gratia sanat. Verumtamen in diluvio, etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Tu es refugium. Ad eum. Deum, mutat enim personam ut sæpe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quæ omnia regit, vel gens tenebrarum, quæ Deo rebellat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have hated them that regard lying vanities: but I trust in the LORD.

In Context

5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. + 31.5 Delictum meum. Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. Feci cognitum. CASS. Dixi enim prius, etc., usque ad et Deus audit. 1

7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 1

Read all of Psalmorum 31

Cross References

Psalms 24:4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 1

Psalms 96:7Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. + 96.7 Confundantur. Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui. 1

Ecclesiastes 12:7et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. + 12.7 Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

Jeremiah 10:15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. + 10.15 Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.

John 2:8Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

1 Corinthians 8:4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. + 8.4 De escis. Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 31:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 31:5Psalmorum 31Psalmorum 31:7 →