Psalmorum 31:8
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. + 31.8 Intellectum tibi dabo. ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: Intellectum tibi dabo, etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue. CASS. Qui promisisti, intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And hast not shut me up into the hand of the enemy: thou hast set my feet in a large room.
In Context
Cross References
Deuteronomy 26:7et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:
1 Samuel 17:46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
1 Samuel 26:8Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
Job 36:16Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Psalms 88:8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. + 88.8 Super omnes. ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant. 1