Psalmorum 31:9
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 22:20Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
Job 33:19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Psalms 6:7Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. + 6.7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. 1
Psalms 38:1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. + 38.1 In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt. 1