The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:10

Psalmorum 32:10

Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. + 32.10 Dissipat consilia. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum vel dæmonum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Many sorrows shall be to the wicked: but he that trusteth in the LORD, mercy shall compass him about.

In Context

9Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. + 32.9 Dixit et facta sunt. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem. 1

11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1

Read all of Psalmorum 32

Cross References

Psalms 5:12Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, 1

Psalms 16:4Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. + 16.4 Vias duras. Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus. 1

Psalms 34:19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. + 34.19 Non supergaudeant. ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. 1

Psalms 84:12Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. + 84.12 Veritas de terra orta est. ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis. 1

Psalms 146:5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1

Proverbs 13:21[Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 32:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 32:9Psalmorum 32Psalmorum 32:11 →