The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:11

Psalmorum 32:11

Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be glad in the LORD, and rejoice, ye righteous: and shout for joy, all ye that are upright in heart.

In Context

10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. + 32.10 Dissipat consilia. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum vel dæmonum. 1

12Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. + 32.12 Beata gens. CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversæ, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore. 1

Read all of Psalmorum 32

Cross References

1 Samuel 2:1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. + 2.1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.

Psalms 5:11Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. + 5.11 Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur. CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent. 1

Psalms 32:2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. + 32.2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 1

Psalms 64:10Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. + 64.10 Visitasti terram et inebriasti eam. Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit. 1

Psalms 97:1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1

Psalms 98:4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. + 98.4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 32:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 32:10Psalmorum 32Psalmorum 32:12 →