bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:12
Psalmorum 32:12
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. + 32.12 Beata gens. CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversæ, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore. 1
Vulgata (Latina)
In Context
11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1
13De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. + 32.13 De cœlo. AUG. Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, non peccata, CASS. a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. AUG. Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem. 1
Read all of Psalmorum 32
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 32:12