bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:16
Psalmorum 32:16
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. + 32.16 Non salvatur rex. Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. + 32.15 Finxit. AUG. Manu gratiæ formavit. Sigillatim, singulis singula quædam dans. HIER. Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiæ fiat. Sigillatim, id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum. 1
17Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. + 32.17 Fallax equus. AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, equus mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus, humana sapientia. Gigas, superbus aliquis extollens se contra Deum. 1
Read all of Psalmorum 32
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 32:16