The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:17

Psalmorum 32:17

Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. + 32.17 Fallax equus. AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, equus mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus, humana sapientia. Gigas, superbus aliquis extollens se contra Deum. 1

Vulgata (Latina)

In Context

16Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. + 32.16 Non salvatur rex. Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis. 1

18Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: + 32.18 Ecce oculi. In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, oculi, etc. Oculi, respectus divinitatis quæ proteget eos. Metuentes eum. CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt. 1

Read all of Psalmorum 32

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 32:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 32:16Psalmorum 32Psalmorum 32:18 →