bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:18
Psalmorum 32:18
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: + 32.18 Ecce oculi. In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, oculi, etc. Oculi, respectus divinitatis quæ proteget eos. Metuentes eum. CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. + 32.17 Fallax equus. AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, equus mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus, humana sapientia. Gigas, superbus aliquis extollens se contra Deum. 1
19ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. + 32.19 Ut eruat, etc. ID. Hæc duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum. 1
Read all of Psalmorum 32
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 32:18