Psalmorum 32:4
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. + 32.4 Quia rectum est. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera. AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. In fide. Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 5:6Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate.
1 Samuel 5:11Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
Job 16:21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: + 16.21 Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.
Job 33:7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Psalms 38:2[Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. + 38.2 Dixi: Custodiam vias meas, etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit. 1
Psalms 39:10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1