The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 32 › Psalmorum 32:7

Psalmorum 32:7

Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. + 32.7 Sicut in utre. CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou art my hiding place; thou shalt preserve me from trouble; thou shalt compass me about with songs of deliverance. Selah.

In Context

6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. + 32.6 Verbo. Id est sapientia Dei Patris, Cœli. Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter, Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos, id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Terra. Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia. 1

8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. + 32.8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. 1

Read all of Psalmorum 32

Cross References

Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.

2 Samuel 22:1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. + 22.1 Locutus est, etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.

Psalms 9:9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 1

Psalms 27:5Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. + 27.5 Quoniam non, etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine: 1

Psalms 32:10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. + 32.10 Dissipat consilia. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum vel dæmonum. 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 32:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 32:6Psalmorum 32Psalmorum 32:8 →