Psalmorum 33:11
Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The counsel of the LORD standeth for ever, the thoughts of his heart to all generations.
In Context
Cross References
2 Kings 19:25Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ. + 19.25 Nunquid. ID. Hæc ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.
Psalms 92:5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] + 92.5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.
Ecclesiastes 3:14Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Isaiah 14:27Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?]
Isaiah 55:8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.
Lamentations 3:37Mem Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?