Psalmorum 33:12
Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. + 33.12 Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.
2 Samuel 20:19Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini? + 20.19 Nonne. RAB. Iste est sermo legis, in qua jubetur ut filii Isræl ingressi terram Chanaan prius pacem offerant, et eos qui pacem susceperint, tributarios faciant; eos vero qui non susceperint, deleant: ideo mulier sapiens exclamasse dicitur Nonne. Quasi: Cur destruis hanc civitatem antequam pacem offeras secundum legem? cur non servas legem Isrælitis, quæ olim servata est alienigenis.
Psalms 65:4Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. 1
Psalms 144:15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. + 144.15 Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 1
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.