Psalmorum 33:15
Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. + 33.15 Diverte a malo. CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He fashioneth their hearts alike; he considereth all their works.
In Context
Cross References
Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:
Job 34:21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Proverbs 22:2Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. + 22.2 Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.
Proverbs 27:19Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.
Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.