The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 33 › Psalmorum 33:20

Psalmorum 33:20

Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. + 33.20 Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our soul waiteth for the LORD: he is our help and our shield.

In Context

19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. + 33.19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem. 1

21Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. + 33.21 Ossa. ID. Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat. 1

Read all of Psalmorum 33

Cross References

1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

Psalms 62:1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. + 62.1 Psalmus David. CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est. 1

Psalms 115:9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 1

Psalms 144:1Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.1 Laudatio ipsi David. CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi. CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. 1

Isaiah 25:9[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 33:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 33:19Psalmorum 33Psalmorum 33:21 →