Psalmorum 33:3
In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur. + 33.3 In Domino laudabitur anima mea. ID. Sua enim laus est prædicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Mansueti. Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Sing unto him a new song; play skilfully with a loud noise.
In Context
Cross References
1 Chronicles 13:8Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
1 Chronicles 25:7Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
Psalms 40:3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. + 40.3 Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 1
Psalms 96:1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1
Psalms 144:9Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. + 144.9 CAS. Miserationes. Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. Misericors, natura, etiam dum creat. Patiens, hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria cœrcuit, stellis cœlos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. Et miserationes ejus. AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25.. 1
Isaiah 42:10[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum. + 42.10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.