Psalmorum 33:9
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. + 33.9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he spake, and it was done; he commanded, and it stood fast.
In Context
Cross References
Genesis 1:3Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. + 1.3 Dixitque Deus: Fiat lux. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux, id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur.
Psalms 93:5Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. 1
Psalms 148:5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1
Colossians 1:16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
Hebrews 11:3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. + 11.3 Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.