The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 34 › Psalmorum 34:1

Psalmorum 34:1

Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. + 34.1 Judica, Domine. CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnæ, cum commemoratione culpæ, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et pœnas quæ eis pro iniquitate restituuntur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will bless the LORD at all times: his praise shall continually be in my mouth.

In Context

2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. + 34.2 Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 1

Read all of Psalmorum 34

Cross References

Genesis 20:2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

1 Samuel 21:11Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia?]

1 Samuel 21:14Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?

Psalms 71:8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. + 71.8 Et dominabitur a mari usque ad mare. CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. A flumine. AUG. A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta 1

Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1

Isaiah 24:15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 34:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 34Psalmorum 34:2 →