The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 34 › Psalmorum 34:10

Psalmorum 34:10

Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The young lions do lack, and suffer hunger: but they that seek the LORD shall not want any good thing.

In Context

9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. + 34.9 Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 1

11Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. + 34.11 Surgentes testes iniqui. CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quæ ignorabam. AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo. 1

Read all of Psalmorum 34

Cross References

Psalms 23:1Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. + 23.1 Psalmus David. AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra. Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens? 1

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Psalms 112:3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. + 112.3 A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. 1

Proverbs 19:23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]

Matthew 6:32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 34:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 34:9Psalmorum 34Psalmorum 34:11 →