Psalmorum 34:14
Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. + 34.14 Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens. CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Depart from evil, and do good; seek peace, and pursue it.
In Context
Cross References
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.
Psalms 39:2[Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. + 39.2 Exspectans exspectavi. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos. 1
Proverbs 3:7Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: + 3.7 Time Deum et recede a malo. Quale est illud in Job, etc., usque ad divini timoris memoria cœrcet.
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 16:16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Matthew 5:9Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. + 5.9 Beati pacifici. RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.