Psalmorum 34:17
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. + 34.17 Domine, quando respicies. ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam. CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The righteous cry, and the LORD heareth, and delivereth them out of all their troubles.
In Context
Cross References
2 Chronicles 32:20Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
Job 8:20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, + 8.20 Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22.
Psalms 9:6Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. + 9.6 In sæculum et in sæculum. Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes. 1
Psalms 34:15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. + 34.15 Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 1
Psalms 91:15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: + 91.15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra. 1