Psalmorum 34:19
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. + 34.19 Non supergaudeant. ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Many are the afflictions of the righteous: but the LORD delivereth him out of them all.
In Context
Cross References
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.
Job 42:12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.
Psalms 34:6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 1
Psalms 147:3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. + 147.3 Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. 1
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.