Psalmorum 34:2
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. + 34.2 Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My soul shall make her boast in the LORD: the humble shall hear thereof, and be glad.
In Context
Cross References
Job 1:21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. + 1.21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.
Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1
Psalms 105:3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1
Psalms 142:7Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. + 142.7 Velociter. CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus. AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient Psal. 103.. In lacum. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach. 1.. 1
Jeremiah 9:24sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. + 9.24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..
2 Corinthians 10:17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. + 10.17 Qui autem gloriatur. Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur.