Psalmorum 34:20
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. + 34.20 Loquentes. CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. Iniracundia. Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He keepeth all his bones: not one of them is broken.
In Context
Cross References
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.
Psalms 91:12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. + 91.12 Et despexit. ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus. CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiæ? Sap. 5. Auris mea. AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem æternum. A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Quid de justis? Matth. 25. 1
Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.