Psalmorum 35:3
Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. + 35.3 Quoniam dolose. AUG. Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de ignorantia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 23:26Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
Psalms 27:2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1
Psalms 62:7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. + 62.7 Si memor fui. CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. In matutinis, id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum. 1
Psalms 91:16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.] + 91.16 Annuntient. ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.
Isaiah 10:12Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. + 10.12 Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur.
Luke 2:30quia viderunt oculi mei salutare tuum,