Psalmorum 35:4
Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 23:23Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
Psalms 38:12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
Psalms 70:2In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me. + 70.2 In te, Domine, speravi. Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis præsumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, priorum, id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quæ gratis datur, summa intentione commendat. 1
Isaiah 37:29Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.] + 37.29 Superbia. ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus hæc potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiæ gentes et infructuosæ arbores ut per te, quasi securim succiderentur.