The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 35 › Psalmorum 35:5

Psalmorum 35:5

Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. + 35.5 In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let them be as chaff before the wind: and let the angel of the LORD chase them.

In Context

4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1

6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. + 35.6 Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 1

Read all of Psalmorum 35

Cross References

Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.

Psalms 83:13Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.] + 83.13 Domine virtutum, beatus homo qui sperat, etc. Qui tanta facis, quæ dici non possunt.

Isaiah 17:13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. + 17.13 Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.

Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.

Hosea 13:3Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Hebrews 11:28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. + 11.28 Fide celebravit Pascha. Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 35:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 35:4Psalmorum 35Psalmorum 35:6 →