Psalmorum 35:6
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. + 35.6 Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let their way be dark and slippery: and let the angel of the LORD persecute them.
In Context
Cross References
Psalms 73:18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1
Jeremiah 13:16Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. + 13.16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..