The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 35 › Psalmorum 35:7

Psalmorum 35:7

Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For without cause have they hid for me their net in a pit, which without cause they have digged for my soul.

In Context

6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. + 35.6 Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 1

8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. + 35.8 Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. 1

Read all of Psalmorum 35

Cross References

Job 18:8Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. + 18.8 Immisit enim in rete. Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Et in maculis ejus ambulat. Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur.

Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1

Psalms 57:7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. + 57.7 Deus conteret. CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molæ fractæ, quando surrexit Christus. Dentes. Dolosa verba. In ore. Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: Inclamationes mortis. Confringet, ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum, dicens. 1

Psalms 69:4Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge ! + 69.4 Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur. 1

Psalms 140:5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: + 140.5 Corripiet me. CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris, etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. 1

John 15:25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 35:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 35:6Psalmorum 35Psalmorum 35:8 →