Psalmorum 35:8
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. + 35.8 Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 31:2Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul: + 31.2 Percusserunt Jonathan, etc. RAB. in lib. Reg. tom. 2. Jonathan, Abinadab, etc., usque ad cum filiis periret.
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Psalms 7:16Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. + 7.16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. 1
Psalms 57:6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1
Psalms 73:18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1