Psalmorum 36:1
Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: + 36.1 Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The transgression of the wicked saith within my heart, that there is no fear of God before his eyes.
In Context
Cross References
Deuteronomy 34:5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: + 34.5 Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.
1 Samuel 18:22Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis.
Psalms 90:1Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. + 90.1 Laus cantici. Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur. 1
Psalms 143:12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. + 143.12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. 1
Proverbs 16:6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Ecclesiastes 12:13Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, + 12.13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.