The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 36 › Psalmorum 36:35

Psalmorum 36:35

Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: + 36.35 Vidi impium superexaltatum. ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus. 1

Vulgata (Latina)

In Context

34Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. + 36.34 Et exaltabit. ID. Quia non nisi exaltatus cœlestem potest habitare. Videbis ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt pœnas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo. 1

36et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. + 36.36 Transivi. Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. Quæsivi. In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Locus. Eorum mundus est, qui et dissolvetur. Transivi. AUG. Transit, qui præsentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui hæc virtus est, loco beati ponitur. 1

Read all of Psalmorum 36

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 36:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 36:34Psalmorum 36Psalmorum 36:36 →