The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 37 › Psalmorum 37:11

Psalmorum 37:11

Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. + 37.11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the meek shall inherit the earth; and shall delight themselves in the abundance of peace.

In Context

10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. + 37.10 Ante te omne. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. 1

12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1

Read all of Psalmorum 37

Cross References

Deuteronomy 5:33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1

Isaiah 48:18Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris:

Isaiah 57:18Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.

John 14:27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. + 14.27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 37:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 37:10Psalmorum 37Psalmorum 37:12 →