The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 37 › Psalmorum 37:18

Psalmorum 37:18

Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. + 37.18 Paratus sum. ID. Sciens me deliquisse. Dolor, quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD knoweth the days of the upright: and their inheritance shall be for ever.

In Context

17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. + 37.17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei. CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii. 1

19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. + 37.19 Quoniam iniquitatem meam. ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi. 1

Read all of Psalmorum 37

Cross References

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Psalms 21:4Tu autem in sancto habitas, laus Israël. + 21.4 In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo. 1

Psalms 49:5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. + 49.5 Congregate illi sanctos ejus. Ibid. Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Ibid.. Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum. 1

Psalms 103:17illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1

Isaiah 60:21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 37:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 37:17Psalmorum 37Psalmorum 37:19 →