Psalmorum 37:3
quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Trust in the LORD, and do good; so shalt thou dwell in the land, and verily thou shalt be fed.
In Context
Cross References
Genesis 26:2Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
Deuteronomy 30:20et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
1 Kings 19:6Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. + 19.6 Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.
Psalms 26:1Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? + 26.1 In finem. AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio, etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo? ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. 1
Psalms 34:9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. + 34.9 Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 1
Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit: