The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 37 › Psalmorum 37:5

Psalmorum 37:5

quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. + 37.5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Commit thy way unto the LORD; trust also in him; and he shall bring it to pass.

In Context

4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: + 37.4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. 1

6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. + 37.6 Putruerunt. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ. AUG. Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum. 1

Read all of Psalmorum 37

Cross References

Genesis 24:12Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.

Job 22:28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. + 22.28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.

Ecclesiastes 9:1[Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. + 9.1 Sunt justi, etc. Melior est canis. HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.

Matthew 6:25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.

Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 37:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 37:4Psalmorum 37Psalmorum 37:6 →