The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 37 › Psalmorum 37:6

Psalmorum 37:6

Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. + 37.6 Putruerunt. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ. AUG. Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall bring forth thy righteousness as the light, and thy judgment as the noonday.

In Context

5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. + 37.5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. 1

7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1

Read all of Psalmorum 37

Cross References

Job 11:17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. + 11.17 Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:

Isaiah 54:17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.] + 54.17 Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.

Isaiah 58:10cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

Micah 7:8Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est.

Matthew 13:43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 37:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 37:5Psalmorum 37Psalmorum 37:7 →