Psalmorum 37:7
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:12Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:
Psalms 50:8Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. + 50.8 Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis. 1
Psalms 62:5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1
Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.