The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 37 › Psalmorum 37:9

Psalmorum 37:9

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. + 37.9 Rugiebam a gemitu. CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For evildoers shall be cut off: but those that wait upon the LORD, they shall inherit the earth.

In Context

8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. + 37.8 Quoniam lumbi. CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. Lumbi, vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est. 1

10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. + 37.10 Ante te omne. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. 1

Read all of Psalmorum 37

Cross References

Numbers 26:65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. + 26.65 Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.

Joshua 14:9Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum.

Job 27:13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

Psalms 37:11Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. + 37.11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. 1

Proverbs 2:21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; + 2.21 Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 37:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 37:8Psalmorum 37Psalmorum 37:10 →