Psalmorum 38:12
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 17:1Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
Psalms 35:4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1
Psalms 41:5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1
Psalms 62:3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1