Psalmorum 38:3
Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. + 38.3 A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.
Job 33:19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Psalms 31:9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1
Psalms 51:8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: + 51.8 Videbunt justi. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. 1
Psalms 102:3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: + 102.3 Qui propitiatur. AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur. 1
Isaiah 1:5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.