Psalmorum 38:5
Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. + 38.5 Locutus sum. ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum. HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My wounds stink and are corrupt because of my foolishness.
In Context
Cross References
Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1
Psalms 40:13Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. + 40.13 Me autem. ID. Affirmat quod oravit. 1
Psalms 69:5Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. + 69.5 Exsultent et lætentur in te omnes. CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus. 1
Jeremiah 8:22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]