Psalmorum 38:6
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. + 38.6 Ecce mensurabiles. CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. Et substantia, etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am troubled; I am bowed down greatly; I go mourning all the day long.
In Context
Cross References
Job 30:28Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam. + 30.28 Mœrens incedebam. Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam. Sine furore consurgens. Sæpe seditiosorum tumultus hominum præpositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant.
Psalms 31:10Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. + 31.10 Multa flagella peccatoris, etc. AUG. Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia viæ suæ: sic iste supra dixit se domitum. 1
Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.
Psalms 43:2[Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. + 43.2 Deus, auribus. AUG., CASS. Primum dicit: Deus, quod facere solet lætus vel graviter afflictus. Audivimus. Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. Patres. Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. Opus quod, etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit. 1
Psalms 88:9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1