Psalmorum 38:7
Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. + 38.7 Verum tamen. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo. AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For my loins are filled with a loathsome disease: and there is no soundness in my flesh.
In Context
Cross References
2 Chronicles 21:18Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
Job 7:5Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. + 7.5 Induta est. Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: Induta est caro, id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quæ quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriæ carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis mea. Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad æternam vitam: præsentibus hærent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hæc vita sit. Sed Ecclesia econtra:
Psalms 41:8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. + 41.8 Abyssus abyssum. Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio. Ibid. Vel abyssus abyssum invocat, id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum. Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum. 1
Acts 12:23Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. + 12.23 Confestim, etc. Dum impietatem illicitæ adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit.